Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa quae laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt: quia conscindunt unitatem, id est, tunicam illam charitatis. Quid faciunt? Diserti sunt multi inter illos, magnae linguae, flumina linguarum. Numquid angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, non sibi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 30I Cor. XIII, 1 .