Tu autem de te, Domine, quid dicis? Amen, amen dico vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Vos, inquit, dicitis, Daemonium habes; ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; et irascebantur, quia jam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Videte locutionem Scripturarum: Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat? Quos oculos habet homo, ut videat quando moritur? Quando veniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dicitur, non videbit mortem? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato remanebit? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur.