TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae praedestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae. Sed ista morte quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec Prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et mortui erant. Nam respondens quodam loco Sadducaeis moventibus quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse Dominus: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum 19Matth. XXII, 31 et 32; Exod. III, 6 . Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut cum illis vivere possimus cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; cum scias et Abraham mortuum et prophetas?

Notes

  1. 19. Matth. XXII, 31 et 32; Exod. III, 6