Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique si vellet, et palam Judaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent.