TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cujus nomine vobis promisimus. Erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla tempora cessaverunt: sed illa prophetia, quando in illa Christus non intelligebatur, aqua erat. In aqua enim vinum quodammodo latet. Dicit Apostolus quid intelligamus in ista aqua: « Usque ad hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est; quod non revelatur, quia in Christo evacuatur. Et cum transieris, inquit, ad Dominum, auferetur velamen » 3II Cor. III, 14-16. Velamen dicit adopertionem prophetiae, ut non intelligeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum: sic tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat, vinum tibi fit. Lege libros omnes propheticos, non intellecto Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi Christum, non solum sapit quod legis, sed etiam inebriat; mutans mentem a corpore, ut praeterita obliviscens, in ea quae ante sunt extendaris 4Philipp. III, 13.

Notes

  1. 3. II Cor. III, 14-16
  2. 4. Philipp. III, 13