Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestrae Charitatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris 6Eccli. III, 22 . Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat, Nihil est occultum quod non revelabitur 7Matth. X, 26 : sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit 8Philipp. III, 15 et 16. Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 9Coloss. II, 3. Non enim ipse Dominus Jesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 10Joan. XVI, 12 . Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 6. Eccli. III, 22
- 7. Matth. X, 26
- 8. Philipp. III, 15 et 16
- 9. Coloss. II, 3
- 10. Joan. XVI, 12