TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Saepissime audivit Sanctitas vestra, et optime nostis, quoniam Joannes Baptista quanto praeclarior erat in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi; sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens, sed judicis sui, quem tanquam praeco praeibat. Itaque Prophetis praecedentibus praenuntiare de Christo futura concessum est; huic autem digito ostendere. Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui Prophetis non crediderunt antequam veniret, sic ab eis ignorabatur et praesens. Venerat enim humiliter primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior: populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem Dei, crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt damnatorem suum.