TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Interea illo sursum posito solo sacerdote magno, 10qui intravit in interiora veli, foris populo constituto hunc enim sacerdos ille in Lege veteri significavit, qui hoc semel in anno faciebat [Hebr. IX, 12,]: illo ergo sursum posito, discipuli in navicula quid patiebantur? Nam illo in altis constituto, navicula illa Ecclesiam praesignabat. Si non hoc primo in Ecclesia intelligimus, quod illa navicula patiebatur; non erant illa significantia, sed simpliciter transeuntia: si autem videmus exprimi in Ecclesia veritatem illarum significationum; manifestum est quia facta Christi genera sunt locutionum. Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli ejus ad mare: et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. Cito dixit finitum quod postea factum est. Venerunt trans mare in Capharnaum. Et redit, ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt. Et dum navigarent ad eum locum quo eos venisse jam dixit, recapitulando exponit quid acciderit: Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Merito tenebrae, quia lux non venerat: Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas: lux denique quae charitas apud Joannem ipsum evangelistam satis aperteque demonstratur, ita ut diceret, Qui odit fratrem suum, in tenebris est 11I Joan. II, 11 , creberrime exstinguitur: crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et nondum venit Jesus. Unde apparet quia crescunt? Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Crescunt tenebrae, et nondum venit Jesus. Crescentibus tenebris, refrigescente charitate, abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestates et venti, clamores sunt maledicorum. Inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis.

Notes

  1. 10. qui intravit in interiora veli, foris populo constituto hunc enim sacerdos ille in Lege veteri significavit, qui hoc semel in anno faciebat [Hebr. IX, 12,]
  2. 11. I Joan. II, 11