TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hinc jam velut Abrahae apertissimo convicio commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus, quoniam dixit, Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Jesus autem, tanquam homo, tanquam in forma servi, tanquam humilis, tanquam passurus, tanquam mori turus, tanquam nos suo sanguine redempturus: non tanquam ille qui est, non tanquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam homo a lapidibus fugit: sed vae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit!