Omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sed quomodo per ipsum facta sunt omnia? Quod factum est, in illo vita est. Potest enim sic dici, Quod factum est in illo, vita est: ergo totum vita est, si sic pronuntiaverimus. Quid enim non in illo factum est? Ipse est enim Sapientia Dei; et dicitur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti 21Psal. CIII, 24 . Si ergo Christus est Sapientia Dei, et Psalmus dicit, Omnia in Sapientia fecisti; omnia sicut per illum facta, ita in illo facta sunt. Si ergo omnia in illo, fratres charissimi, et quod in illo factum est, vita est; ergo et terra vita est, ergo et lignum vita est. Dicimus quidem lignum vitam, sed secundum intellectum lignum crucis, unde accepimus vitam. Ergo et lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne rursum nobis subrepat eadem sordidissima secta Manichaeorum, et dicat quia habet vitam lapis, et habet animam paries, et resticula habet animam, et lana et vestis. Solent enim delirantes dicere, et cum repressi fuerint et repulsi, quasi de Scripturis proferunt dicentes: Utquid dictum est, Quod factum est in illo, vita est? Si enim omnia in ipso facta sunt, omnia vita sunt. Non te abducant: pronuntia sic, Quod factum est; hic subdistingue, et deinde infer, in illo vita est. Quid est hoc? Facta est terra, sed ipsa terra quae facta est, non est vita: est autem in ipsa Sapientia spiritualiter ratio quaedam qua terra facta est; haec vita est.