Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu intelligis, ecce fecit Deus lucem, et vidit Filius Patrem facientem lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo vis minorem intelligere, quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Pater lucem; quam lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, coelum inter aquas et aquas, vidit eum Filius secundum intelligentiam tuam tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum, et dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. An tu amisisti fundamentum? Superaedificati autem supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Jesu, pacantur in Christo 16Ephes. II, 14-20; nec contendunt et errant in haeresi. Intelligimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Excute intelligentiam tuam; nec intelligentiam vocandam, sed plane stultitiam. Deus Pater fecit mundum: quem fecit Filius alterum mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sumus, cujus est? dic nobis, a quo factus est? Si dixeris, A Filio; non a Patre; errasti a Patre: si dixeris, A Patre, non a Filio; respondet tibi Evangelium, Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 17Joan. I, 3, 10 . Agnosce ergo eum per quem factus est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non cognoverunt.