Dic mihi, Domine meus, quid dicam servis tuis conservis meis? Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se; nec tamen intelligeret te, nisi haberet in se: ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem inquantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic mihi, obsecro, quomodo vadis ad te? Numquidnam ut venires ad nos, reliqueras te: maxime quia non a teipso venisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam servi accepisti 5Philipp. II, 7, non quia formam Dei vel ad quam redires demisisti, vel quam reciperes amisisti: et tamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum etiam usque ad manus hominum pervenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti et redisti; per hanc procul dubio non solum nobis es qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Aliud quippe Dei Verbum est, aliud homo: sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona: ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus est sepultus 6sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem [Rom. X, 10]; ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia Verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nunquam demisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum. Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: Deus enim verax, omnis autem homo mendax 7Id. III, 4. Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit; idem ipse, quia Verbum caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, et in morte servavit: aliquando enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. Philipp. II, 7
- 6. sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem [Rom. X, 10]
- 7. Id. III, 4