TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vento magno flante mare exsurgebat. Tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta. Interea ambulabant, promovebant, nec venti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id agebant, ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: sed inter illa omnia mala ibat. Etenim quia abundavit iniquitas, et refrigescit charitas multorum, crescunt fluctus, augentur tenebrae, saevit ventus: sed tamen navis ambulat. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 12Matth. XXIV, 12, 13 . Nec ipse stadiorum numerus contemnendus est. Neque enim vere posset nihil significare quod dictum est, Cum remigassent stadia viginti quinque aut triginta, tunc ad eos venit Jesus. Sufficeret viginti quinque, sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis. Numquid periclitaretur veritas in aestimante, si diceret stadia ferme triginta, aut stadia ferme viginti quinque? Sed ex viginti quinque fecit triginta. Quaeramus numerum vigesimum quintum. Unde constat, unde fit? De quinario. Quinarius ille numerus ad Legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illae languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo Legem significat numerus vigesimus quintus: quoniam quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti quinque, quadratum quinarium. Sed huic Legi antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit 13Gen. I, et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut Lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent Legem, venit Jesus. Et venit, quomodo? Calcans fluctus; omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. Hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas saeculi. Augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur contritiones, exaggerantur haec omnia: Jesus transit, calcans fluctus.

Notes

  1. 12. Matth. XXIV, 12, 13
  2. 13. Gen. I