TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fateor Sanctitati vestrae, timueram ne frigus hoc frigidos vos ad conveniendum faceret: sed quia ista celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere de monstratis, non dubito quia etiam orastis pro me, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine Christi disserere hodie, cum angustia temporis tunc impediret, ne id possemus explicare tractando, quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut veniretis: sed amastis, quid? Si nos, et hoc bene; nam volumus amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et amor noster pro invicem gemat ad Deum: ipse enim gemitus columbae est.