Sed excepto isto morali intellectu, ita nos hujus dominici facti altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes jam lotorum atque mundorum discipulorum, significaverit Dominus propter humanos quibus in terra versamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in apprehensione justitiae, sciamus nos sine peccato non esse: quod subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 11Matth. VI, 12. Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens, « Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, ita et vos faciatis! » Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Imo vero id etiam nos esse admonitos in hujus dominici operis altitudine noverimus, ut confessi invicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat pro nobis 12Rom. VIII, 34. Audiamus Apostolum Jacobum hoc ipsum evidentissime praecipientem et dicentem, Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis 13Jacobi V, 16 . Quia et ad hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui ullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro nostris orare debemus? Et si dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus; quanto magis dimittere nobis debemus invicem, qui sine peccato hic vivere non valemus? Quid enim videtur in hac altitudine sacramenti Dominus significare, cum dicit, « Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis; » nisi quod apertissime dicit Apostolus, « Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos » 14Coloss. III, 13! Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium charitatis et humilitatis adhibere: illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum, et in Christo; ut quod aliis etiam dimittimus, hoc est in terra solvimus, solvatur in coelo.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 11. Matth. VI, 12
- 12. Rom. VIII, 34
- 13. Jacobi V, 16
- 14. Coloss. III, 13