Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam, Pacem super pacem: pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi nunquam dissentire possimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem judicemus, cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 6I Cor. IV, 5. In illo tamen atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est enim pax nostra; qui fecit utraque unum 7Ephes. II, 14. Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti est 8I Joan. III, 2. Si enim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggravat animam, cum per fidem ambulamus, non per speciem, non deserit peregrinantes a se 9II Cor. V, 6, 7; quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex se?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 6. I Cor. IV, 5
- 7. Ephes. II, 14
- 8. I Joan. III, 2
- 9. II Cor. V, 6, 7