TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. Meministis quod superius posueramus, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit jam aperire se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce jam resurgunt mortui. Qui enim verbum meum audit, et eredit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet. Proba quia resurrexit. Sed transiit, inquit, a morte in vitam. Qui transiit a morte ad vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita: cum autem transierit, erit in vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit; perierat, et inventus est 3Luc. XV, 32. Fit proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam: a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam justitiae. Est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum.

Notes

  1. 3. Luc. XV, 32