TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid majus est quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem, dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Tanquam dicerent, Jam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo major esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Jesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te; sed numquid diximus tibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quaerimus. Subjecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem 24Joan. XIV, 8, 9 . Si ergo aequalis Patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus majestatem indutam carne, non oppressam carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum: videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed majestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Judaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem quando venit ad carnem.

Notes

  1. 24. Joan. XIV, 8, 9