TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Illud initium fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intelligentibus et aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina dixisset, ait, Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseveraturae. Quod enim adjunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post ejus ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait, Modo creditis? Ecce venit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tanquam diceret, Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans, Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel 2Luc. XXIV, 21 . Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. In ea vero pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis, Confidite, ego vici mundum. Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subjecit, per Dominum nostrum Jesum Christum 3I Cor. XV, 57 : qui dixerat suis, Confidite, ego vici mundum.

Notes

  1. 2. Luc. XXIV, 21
  2. 3. I Cor. XV, 57