Dicamus ergo et quod verum est, et quod facile intelligi potest. Ecce homo quilibet non constans ex Verbo et anima et carne, sed ex anima et carne: de isto homine interrogemus quomodo ponat animam suam quicumque homo. An forte nullus homo poni, animam suam? Potes mihi dicere: Nullus homo habet potestatem ponere animam suam, et iterum sumere eam. Ponere animam suam nisi posset homo, non diceret Joannes apostolus, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 22I Joan. III, 16 . Ergo et nobis licet (si et nos impleamur virtute ipsius, quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratribus animas nostras. Quando martyr quilibet sanctus posuit pro fratribus animam suam, quis posuit, et quam posuit? Hoc si intellexerimus, ibi videbimus quemadmodum a Christo dictum sit, Potestatem habeo ponendi animam meam. O homo, paratus es pro Christo mori? Paratus, inquit. Dicam hoc aliis verbis. Paratus es pro Christo animam tuam ponere? Et ad ista verba sic mihi respondet, Paratus sum; quomodo mihi responderat cum dicerem, Paratus es mori. Hoc ergo est ponere animam, quod est mori. Sed pro quo ibi est certamen? Omnes enim homines quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem sumere quod posuerit: Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit; et quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam, mori est. Sic et apostolus Petrus Domino dixit, Animam meam pro te ponam 23Joan. XIII, 37 : id est, pro te moriar. Carni hoc tribue: caro ponit animam suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitantis carnem: caro ergo ponit animam suam exspirando. Vide ipsum Dominum in cruce; Sitio dixit: illi qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori ejus; quod cum accepisset, ait, Perfectum est: quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante mortem futura de me fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam; posteaquam dixit, Perfectum est, quid ait Evangelista? Et inclinato capite tradidit Spiritum 24Id. XIX, 28-30 . Hoc est ponere animam. Modo hic attendat Charitas vestra. Inclinato capite tradidit spiritum. Quis tradidit? quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum fieri. Quomodo est exsulare, extra solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri: sic exspirare, extra spiritum fieri; qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus animam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in Verbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando sumeret.