De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua, Novissima hora est 13I Joan. II, 18 . Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait, Modicum et jam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus ascendit in coelum 14Act. I, 3, 9. Illis ergo ait, Modicum et jam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erant ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae: sicut universae promisit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 15Matth. XXVIII, 20 . Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum, ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est, Mundus autem gaudebit: nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes 16Rom. XII, 12 ; quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sed hujus sermonis iste sit finis: habent enim quaestionem molestissimam quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius, si Dominus voluerit, explicari.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 13. I Joan. II, 18
- 14. Act. I, 3, 9
- 15. Matth. XXVIII, 20
- 16. Rom. XII, 12