TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri 32I Cor. XI, 3. Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi?

Notes

  1. 32. I Cor. XI, 3