Non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium? Qua intramus. Quis est ostiarius? Qui aperit. Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum erat: qui aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere, nulla necessitas: sed fortasse est voluntas. Si est voluntas, noli exorbitare, noli a Trinitate discedere. Si personam aliam quaeris ostiarii, Spiritus sanctus occurrat: non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum: ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit, Ipse vos docebit omnem veritatem 7Id. XVI, 13 . Ostium quid est? Christus. Quid est Christus? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem?