Jam hesterno die commendavimus Charitati vestrae, et diximus sententias Joannis evangelistae, quibus nobis narrat quod a Domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus Charitati vestrae, esse haereticos qui vocantur Patripassiani, vel a suo auctore Sabelliani: hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius; nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est, inquiunt; cum vult, Filius: tamen unus est. Item sunt alii haeretici qui vocantur Ariani. Confitentur quidem unicum Patris Filium Dominum nostrum Jesum Christum, illum Patrem Filii, istum Filium Patris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius est non esse Patrem: confitentur generationem, sed negant aequalitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est solus, ipse est Pater qui Filius: in errore Arianorum, alius est quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed etiam aliud est: tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus 6Joan. X, 30 , sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit, sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum, abscedat confusus arianus: gubernet catholicus inter utrumque fidei suae navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu, quod dicit Evangelium, Ego et Pater unum sumus. Non ergo diversum, quia unum; non unus, quia sumus.