TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. O Domine Jesu, quomodo vadis parare locum, si jam multae mansiones sunt in domo Patris tui, ubi tecum habitabunt tui! Aut si accipis eos ad teipsum, quomodo iterum venis qui non recedis? Ista, charissimi, si breviter explicare conemur, quantum videtur hodierno satis esse sermoni, coarctata utique non clarebunt, et erit ipsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro largiente reddamus.