Loquente Domino nostro Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 1Jacobi IV, 6. Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non ejicerentur; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei 2Joan. XII, 43 . Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum 3Id. VIII, 28 : alii vero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Judaeorum, quae postmodum debellata, ad testimonium prophetiae quae de Christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est.