Videamus ergo quid responderit Joannes: Venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum: hoc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius veniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de coelo. De quo putatis hoc dixisse Joannem? De seipso: Quasi homo accepi, ait, de coelo. Intendat Charitas vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Nostis ergo quale testimonium illi perhibui: modo dicturus sum non esse illum quem dixi esse? Ergo quia aliquid accepi de coelo ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major illo, quia tu illum baptizasti? Missus sum: ego praeco sum, ille judex est.