TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Proinde relinquitur, ut si Dominus Jesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac vita, quae tentatio est super terram 12Job VII, 1, vel tunc erant, vel futuri erant, orasse credendus est, sic intelligamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, hic significatum esse credamus; dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Jam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Jesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit. Unde et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum cucurrisset aut curreret; et dexteras ei dederunt: quia et in illo, quamvis non per eos illi datum, tamen verbum suum, quod jam praedicabant, et in quo fundati fuerant, invenerunt 13Galat. II, 2, 9. De quo verbo resurrectionis Christi idem dicit apostolus, « Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis » 14I Cor. XV, 11; et iterum, « Hoc est, » inquit, « verbum fidei quod praedicamus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris » 15Rom. X, 8 et 9. Et in Actibus Apostolorum legitur quod in Christo Deus definierit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis 16Act. XVII, 31. Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per Apostolos, qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo verbum eorum dictum est. Neque enim propterea non est verbum Dei, quia dictum est verbum eorum; cum dicat idem apostolus Thessalonicenses excepisse a se, non ut verbum hominum, sed, sicut est, vere verbum Dei 17I Thess. II, 13 . Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit; eorum vero verbum dictum est, quia hoc praedicandum illis Deus primitus ac praecipue commendavit. Ac per hoc etiam ille latro in sua fide verbum eorum habebat: quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus ac praecipue pertinebat. Denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a viduis Graecorum, antequam Paulus credidisset in Christum; responderunt Apostoli, qui Domino ante cohaeserant: Non est bonum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis 18Act. VI, 1-4 . Tunc ordinandos diaconos providerunt, ne ipsi a praedicandi verbi avocarentur officio. Unde merito dictum est verbum eorum, quod est verbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, crediderunt, vel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Redemptor noster oravit, cum rogans pro Apostolis qui cum illo tunc erant, adjunxit etiam illos qui per eorum verbum in eum fuerant credituri. Quid autem adjunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.

Notes

  1. 12. Job VII, 1
  2. 13. Galat. II, 2, 9
  3. 14. I Cor. XV, 11
  4. 15. Rom. X, 8 et 9
  5. 16. Act. XVII, 31
  6. 17. I Thess. II, 13
  7. 18. Act. VI, 1-4