Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ita dictum est, tanquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus 11Joan. XIV, 23 : et hic paulo ante non dixerit, Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut, Ipsi in me et ego in te; sed, Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait, Ego in eis et tu in me, ita dictum est ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait, Vos Christi, Christus vero Dei 12I Cor. III, 23 . Quod vero addidit, Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui jam nihil possit adjici, perfruamur. Unde id quod sequitur, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tanquam iterum dixerit, Ut credat mundus: aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius, Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti 13Joan. XVII, 8 . Hoc dixit posterius crediderunt, quod prius dixerat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit, Ut credat mundus; hic autem, Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit, Ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen, Sint consummati in unum; atque ita subnexuit, Ut credat mundus quia tu me misisti: hic vero, Ut sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit, Ut credat mundus; sed, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi, Ut credat mundus; hic, Ut cognoscat mundus: tamen et ibi et hic, quia tu me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem charitatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret, Ut cognoscant quia tu me misisti: tantumdem valeret quantum hoc quod ait, Ut cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit, Ego in eis et tu in me: tanquam diceret, Ego in eis ad quos misisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per me.