Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur discipulis loquendo commendans: In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sive glorificatus sive clarificatus dicatur, ex uno graeco verbo utrumque translatum est, quod est δοξάζειν Δόξα enim quae graece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum existimavi, quia dicit Apostolus, Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 1Rom. IV, 2 . Haec est ad Deum gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide justificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur: quoniam palmes, sicut jam superius dixi, non potest ferre fructum a semetipso 2Tract. 81, n. 2. Si enim in hoc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli; non hoc gloriae nostrae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed ejus est gloria. Unde et alibi cum dixisset, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona; ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 3Matth. V, 16 . In hoc enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli. A quo efficimur, nisi ab illo cujus misericordia praevenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis 4Ephes. II, 10.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Rom. IV, 2
- 2. Tract. 81, n. 2
- 3. Matth. V, 16
- 4. Ephes. II, 10