Et quomodo illi nascuntur? Isti quia filii Dei fiunt et fratres Christi, utique nascuntur. Nam si non nascuntur, filii quomodo esse possunt? Sed filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate viri, et ex complexu conjugii. Illi autem quomodo ei nascuntur? Qui non ex sanguinibus: tanquam maris et feminae. Sanguina non est latinum: sed quia graece positum est pluraliter, maluit ille qui interpretabatur sic ponere, et quasi minus latine loqui secundum grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditum infirmorum. Si enim diceret sanguinem singulari numero, non explicaret quod volebat: ex sanguinibus enim homines nascuntur maris et feminae. Dicamus ergo, non timeamus ferulas grammaticorum; dum tamen ad veritatem solidam et certiorem perveniamus. Reprehendit qui intelligit, ingratus quia intellexit. Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Carnem pro femina posuit: quia de costa cum facta esset, Adam dixit, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea 17Gen. II, 23 ; et Apostolus ait, Qui diligit uxorem suam, seipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habet 18Ephes. V, 28 et 29 . Ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito. Quare? Quia ille regit, haec regitur: ille imperare debet, ista servire. Nam ubi caro imperat, et spiritus servit, perversa domus est. Quid pejus domo, ubi femina habet imperium super virum? Recta autem domus, ubi vir imperat, femina obtemperat. Rectus ergo ipse homo, ubi spiritus imperat, caro servit.