Ubi autem hoc? Ibi melius, verius ibi, plenius ibi. Nam hic facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, sed hic; quoniam saturabuntur 14Id. V, 6 , sed ibi. Ideo cum dixisset, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, quid subjecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo die.