Deinde cum dixisset, Ut et ipsi in nobis unum sint, adjunxit, Ut mundus credat quia tu me misisti. Quid est hoc? Numquidnam tunc crediturus est mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus, unum sumus, juxta illud Apostoli, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu 3Galat. III, 28 ; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo, Omnes unum sint, ut mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat, Ut omnes unum sint, de quibus dixerat, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, continuo subjungens, Ut omnes unum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat, Non pro mundo rogo 4Joan. XVII, 9 , pro mundo rogat ut credat. Quoniam est mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur 5I Cor. XI, 32 . Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est, Non enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 6Joan. III, 17 : unde et Apostolus, Deus, inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi 7II Cor. V, 19 . Pro isto mundo rogat, dicens, Ut mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait, Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti: nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tanquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit, Ut mundus credat; sicut orando dixit, Ut omnes unum sint; orando dixit, Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat: quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo plenius fiat, ubique ponamus; erit hujus expositio sententiae manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te: rogo ut et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima charitate, gratiae Dei noverimus tribuendum esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc tribuerent, adjecit, in Domino 8Ephes. V, 8 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 3. Galat. III, 28
- 4. Joan. XVII, 9
- 5. I Cor. XI, 32
- 6. Joan. III, 17
- 7. II Cor. V, 19
- 8. Ephes. V, 8