TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audi, stulte: Nondum venerat hora ejus, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet mori: intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quae praedicta sunt ante ejus passionem futura; ut cum impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine, non fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter caetera quae de illo prophetata sunt, scriptum est etiam, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 10Psal. LXVIII, 22 . Quomodo facta sint, in Evangelio novimus. Prius dederunt fel; accepit, gustavit, et despuit: postea in cruce pendens, ut omnia praedicta complerentur, ait, Sitio: acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille et ait, Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic facio? Denique posteaquam dixit, Perfectum est, inclinato capite tradidit spiritum 11Joan. XIX, 28-30 . Numquid illi latrones juxta confixi, quando voluerunt, exspiraverunt? Tenebantur vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando voluit, carnem in utero virginali accepit: quando voluit, ad homines processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam: ut prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam 12Joan. X, 18 ? Ostendit hanc potestatem, quando eum Judaei quaerebant. Quem quaeritis, inquit? Et illi: Jesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro et ceciderunt 13Id. XVIII, 4-6 .

Notes

  1. 10. Psal. LXVIII, 22
  2. 11. Joan. XIX, 28-30
  3. 12. Joan. X, 18
  4. 13. Id. XVIII, 4-6