Susceperunt autem, inquit, Jesum, et eduxerunt: et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus, portans crucem suam Jesus. Grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas, videt regem bajulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 8Galat. VI, 14 , ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat 9Matth. V, 15. Bajulans ergo sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est Christus 10Id. XXVII, 38, Marc. XV, 27, et Luc. XXIII, 33: de quo praemissa dixerat prophetia, Et inter iniquos deputatus est 11Isai. LIII, 12 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. Galat. VI, 14
- 9. Matth. V, 15
- 10. Id. XXVII, 38, Marc. XV, 27, et Luc. XXIII, 33
- 11. Isai. LIII, 12