TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid enim, fratres mei? quis non videat quod illi non vident? Nec mirum; quia qui inde reverti nolunt, sicut corvus qui de arca emissus est. Quis enim non videat quod illi non vident? Et ipsi Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum, et super Dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et vera Trinitas, quae nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in Evangelio legimus: Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum: et statim vox consecuta est, Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui 8Matth. III, 16 et 17 . Apparet manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in columba. In ista Trinitate quo missi sunt Apostoli, videamus quod videmus, et quod mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc potestatem.

Notes

  1. 8. Matth. III, 16 et 17