TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vitem se dixit esse Jesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem: unde jampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est vitis, et de suis palmitibus, hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me, et ego in vobis. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.