Quid est autem, Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de illis quod non esset de mundo. Sed hoc illis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est etiam quod sequitur, Tui erant et mihi eos dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti Filii ejus; et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Deus Filius, quod nondum habuit idem ipse homo Filius; quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat universa cum Patre. Quapropter quod dixit, Tui erant, non inde se separavit Deus Filius, sine quo nihil unquam Pater habuit; sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et simul utrumque semper habuit, quia nunquam fuit et non potuit. Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo Filius potuit; quoniam ille qui nunquam fuit et non potuit, nunquam sine Patre fuit, nunquam sine illo Pater fuit. Ac per hoc sicut Pater aeternus omnipotens, ita Filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens, utique omnitenens. Id enim potius verbum e verbo interpretamur, si proprie volumus dicere, quod a Graecis dicitur παντοκράτωρ : quod nostri non sic interpretarentur, ut omnipotens dicerent, cum sit παντοκράτωρ omnitenens, nisi tantumdem valere sentirent. Quid ergo unquam habere potuit aeternus omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? Quod itaque ait, Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper omnipotens fuit, non semper homo fuit. Quamobrem, cum Patri potius tribuisse videatur ut ab eo illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est; etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus, homini Christo quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui hoc loco dicit, Tui erant, et mihi eos dedisti, jam superius eisdem discipulis dixerat, Ego vos de mundo elegi 8Joan. XV, 19 . Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. De mundo sibi a Patre dicit Filius datos homines quibus alio loco dicit, Ego vos elegi de mundo. Quos Deus Filius de mundo elegit cum Patre, idem ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre: non enim Pater illos Filio dedisset, nisi elegisset. Ac per hoc Filius sicut non inde separavit Patrem, quando dixit, Ego vos de mundo elegi, quoniam simul eos elegit et Pater: sic non inde separavit et se, quando dixit, Tui erant, quia et ipsius Filii pariter erant. Nunc autem homo idem ipse Filius accepit eos qui non erant ipsius, quia et formam servi accepit Deus idem quae non erat ipsius.