Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?