TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intelligimus ergo duas esse tentationes; unam quae decipit, alteram quae probat: secundum eam quae decipit, Deus neminem tentat; secundum eam quae probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo Deus nescit: sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiae reperiuntur. De sermone nostro aliquid dicam. Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit, sed quia latendo non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes lupinos ait quidam 9Virg. Georg. lib. 1, v. 75, hoc est amaros: non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones ejusmodi. Qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in solvendis talibus quaestionibus non laborant. Ergo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat: quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat, si diligi is eum. Job latebat se, sed Deum non latebat; admisit tentatorem, et fecit cum sui cognitorem.

Notes

  1. 9. Virg. Georg. lib. 1, v. 75