TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Psalmo audistis gemitum pauperis, cujus membra per totam terram tribulationes patiuntur usque in finem saeculi. Satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris: nam tribulatio tota transitura est. Vae gaudentibus 1Luc. VI, 25! Veritas dicit: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 2Matth. V, 5 . Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo? Haec spes consoletur nos in omni tribulatione et tentatione hujus vitae. Non enim cessat inimicus persequi; et si non aperte saevit, insidiis agit. Quid enim agit? Et super iram dolose agebant 3Psal. XXXIV, 20 . Inde dictus est leo et draco. Sed quid dicitur Christo? Et conculcabis leonem et draconem 4Psal. XC, 13 . Leo propter apertam iram, draco propter occultas insidias. Draco ejecit Adam de paradiso, idem ipse leo persecutus est Ecclesiam, dicente Petro, Quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 5I Petr. V, 8 . Non tibi saevitiam suam perdidisse diabolus videatur: quando blanditur, tunc magis cavendus est. Sed inter has omnes insidias et ejus tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. Est qui exaudiat, ne dubitetis orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in secreto, quem sinum vocat cum ait, Et oratio mea in sinu meo convertetur 6Psal. XXXIV, 13 . Qui te exaudit, non est praeter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris, ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis: excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina.

Notes

  1. 1. Luc. VI, 25
  2. 2. Matth. V, 5
  3. 3. Psal. XXXIV, 20
  4. 4. Psal. XC, 13
  5. 5. I Petr. V, 8
  6. 6. Psal. XXXIV, 13