TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti. Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus 2Isa. XL, 3 . Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille dignatus est) amico suo: Dominusque ipsius et amicus ipsius perhibuit et ipse testimonium Joanni. Dixit enim de Joanne, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi se praeposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem minor est, inquit, in regno coelorum, major est illo 3Matth. XI, 11 . Minor nativitate, major potestate, major divinitate, majestate, claritate: tanquam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei quidem diceret, Deum non diceret, nec tamen negaret: tacuerat Deum, non negaverat Deum, sed non omnino tacuit Deum: fortassis enim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerat Filium Dei: sed dicti sunt et homines filii Dei. Dixerat tantae excellentiae illum fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere 4Joan. I, 1, 34, 27. Jam magnitudo ista multum dat intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes caderet. Cum enim quaedam in Apocalypsi Angelus ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille: Surge, vide ne feceris hoc; Deum adora nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum 5Apoc. XXII, 8, 9 . Cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis mulierum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti?

Notes

  1. 2. Isa. XL, 3
  2. 3. Matth. XI, 11
  3. 4. Joan. I, 1, 34, 27
  4. 5. Apoc. XXII, 8, 9