Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est: ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, pejore desperationis morte sorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Judam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum; ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum 10Joan. XI, 33, ut hoc intelligatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse judicavit, in seipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit.