TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam? Sed rursum mihi aliquis dicit: Et quis est qui manducat justitiam? Unde ergo, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 12Matth. V, 6 ? Cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris tu, ille deficit; ut reparet te, consumitur: manduca justitiam, et tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris, infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur, ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius abfuerit, exstinguuntur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis. Quid ergo? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit? Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus de luce corporea corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram perseverantem, nulla ex parte deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 13Psal. XXXV, 10 . In terra aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quaeris fontem, et ut pervenias ad fontem, quaeris lucem: et si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem pervenias. Fons ille, ipsa est lux; sitienti fons est, caeco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces cordis ut bibant fontem; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum tibi fit Deus; quia horum quae diligis, totum tibi est. Si visibilia attendis, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 14I Cor. XV, 53, 54. Omnia possunt dici de Deo, et nihil digne dicitur de Deo. Nihil latius hac inopia. Quaeris congruum nomen, non invenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid simile, agnus et leo? De Christo utrumque dictum est: Ecce agnus Dei 15Joan. I, 29 . Quomodo leo? Vicit leo de tribu Juda 16Apoc. V, 5 .

Notes

  1. 12. Matth. V, 6
  2. 13. Psal. XXXV, 10
  3. 14. I Cor. XV, 53, 54
  4. 15. Joan. I, 29
  5. 16. Apoc. V, 5