TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Judaeis: sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 21I Petr. II, 6-8. Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia, Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate.

Notes

  1. 21. I Petr. II, 6-8