TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam in tertia hydria, ipsi Abrahae, quod jam commemoravi, dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et quis non videat cujus habebat figuram unicus ejus, qui sibi ad sacrificium, quo ipse immolandus ducebatur, ligna portabat? Portavit enim Dominus crucem suam, sicut Evangelium loquitur 28Joan. XIX, 17. Hoc de tertia hydria commemorasse suffecerit.

Notes

  1. 28. Joan. XIX, 17