TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est, nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis et Meridiani, quod est totus orbis; unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium 34Marc. XIII, 27: si enim facias ista quatuor nomina graeca, ἀνατολὴ, quod est Oriens; δύσις, quod est Occidens; ἄρκτος, quod est Septentrio; μεσημβρία, quod est Meridies: Anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci. Quod nos facimus a litteram, ipsi lingua sua ponuat alpha α, et vocatur alpha α unum. Ubi autem in numeris scribunt beta β, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma γ, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta δ, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod nos dicimus, et illi dicunt my μ, quadraginta significat: dicunt enim my μ τεσσαράκοντα. Jam videte istae litterae quem numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam alpha α, quod est unum: habet delta δ, quod sunt quatuor; habes quinque: habet iterum alpha α, quod est unum; habes sex: habet et my μ, quod est quadraginta: habes quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus majoribus nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius. Et quia Dominus noster Jesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est: ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria), Judaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo, quam illi in cruce erant occisuri: illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo resuscitavit illud.

Notes

  1. 34. Marc. XIII, 27