TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Posteaquam persecutores tradente Juda comprehensum Dominum ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis 1Ephes. V, 2, et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 2Rom. VIII, 32; ut intelligatur Judas, non laudabilis utilitate traditionis hujus, sed sceleris voluntate damnabilis: Adduxerunt eum, sicut Joannes evangelista narrat, ad Annam primum. Nec tacet causam cur ita factum sit: Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui consilium dedit Judaeis, Quia expedit unum hominem mori pro populo. Merito et Matthaeus cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat 3Matth. XXVI, 57; quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer ejus fuerit: ubi intelligendum est hoc eumdem Caipham fieri voluisse.

Notes

  1. 1. Ephes. V, 2
  2. 2. Rom. VIII, 32
  3. 3. Matth. XXVI, 57