Deinde subjungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Non est producenda hujus pronominis syllaba, quod ait, In hoc natus sum, tanquam dixerit, In hac re natus sum: sed corripienda, tanquam dixerit, Ad hanc rem natus sum, vel ad hoc natus sum; sicut ait, Ad hoc veni in mundum. In graeco namque Evangelio nihil est hujus locutionis ambiguum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum. In hoc ergo se dixit natum, id est propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de Virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides 8II Thess. III, 2, adjunxit, atque ait: Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Audit utique interioribus auribus, id est, obaudit meae voci: quod tantumdem valeret si diceret, Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: ejus quippe vox est, Ego sum veritas 9Joan. XIV, 6 : et dixit alio quoque loco, Ego testimonium perhibeo de me 10Id. VIII, 18 . Quod vero ait, Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam, gratiam commendavit qua secundum propositum vocat. De quo proposito dicit Apostolus, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum Dei vocati sunt 11Rom. VIII, 28 ; propositum scilicet vocantis, non vocatorum: quod alibi apertius ita positum est, Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam 12II Tim. I, 8, 9 . Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt quibus ut audiant veritatem, hoc est ut obaudiant veritati, et credant in veritatem, ex ipsa veritate praestatur; nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit meam vocem, ex veritate est; ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati: non autem hoc ait; sed ait, Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Ac per hoc non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem; sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud, quam donante Christo credit in Christum?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. II Thess. III, 2
- 9. Joan. XIV, 6
- 10. Id. VIII, 18
- 11. Rom. VIII, 28
- 12. II Tim. I, 8, 9