Non parva quaestio est, cur apostolo Petro, quando se tertio manifestavit discipulis, dixerit Dominus, Sequere me; de apostolo autem Joanne, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Huic quaestioni, quantum Dominus ipse donaverit, sive pertractandae, sive solvendae sermonem novissimum hujus operis impendimus. Cum ergo praenuntiasset Dominus Petro, qua morte clarificaturus esset Deum, dicit ei: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem: qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Jesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus, Non moritur; sed, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Ecce quousque in hoc Evangelio extenditur quaestio, quae sua profunditate non mediocriter mentem scrutantis exercet. Cur enim dicitur Petro, Sequere me, nec dicitur caeteris qui simul aderant? Et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in illis septem alius filius Zebedaei frater Joannis, qui post ejus ascensionem, ab Herode manifestatur occisus 1Act. XII, 2? Verum aliquis dixerit, quoniam Jacobus non est crucifixus, merito dictum esse Petro, Sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut Christus, expertus est. Sit hoc, si nihil aliud quod sit convenientius potuerit inveniri. Cur ergo de Joanne dictum est, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? et repetitum est, Tu me sequere; tanquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud dictum esse credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus ille moriturus, sed donec Jesus veniret, ista maneret in vita? Sed hanc opinionem Joannes ipse abstulit, non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim subjungeret, Non dixit Jesus, Non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret?